Sunday, January 29, 2012

Rhyming Distichs: 2

Here are today's rhyming distichs! Sources here include Wegeler, Gartner, and Voigt. Here are some more posts with Rhyming Distichs.

Quanto dignior es, aut per genus aut per honores,
In te tanto res vitiosae sunt graviores.


vitiosus faulty, full of vice, defective

O felix mortale genus, si semper haberet
Aeternum prae mente decus mortemque timeret!


prae before, in front of

Mortis calcat iter terrae cognatio tota;
Ipsa tamen calcata magis, minus est via nota.


calco tread, trample, ram down
cognatio blood relation, family, affinity

Nulla videt cupidus, nisi quae cupit aspiciendo; Visa cupit cupidus, quae sola videt cupiendo.


aspicio look at, observe, consider
cupidus desirous, greedy, eager

Propter euntes et redeuntes, ostia claude;
Multa petentes, pauca ferentes sunt sine laude.

claudo close, shut
ostium front door, doorway, gateway

Quid sis, quid fueris, quid eris, semper mediteris;
Sic minus atque minus peccatis subiicieris.


meditor consider, ponder
peccatum sin, mistake, error
subicio throw under, make subject to


O bona paupertas, ni te Deus ipse tulisset,
Tunc tua durities multis ingrata fuisset.

durities hardness, hardship
ingratus ungrateful, thankless, unpleasant
paupertas poverty, need

Ipse laborato! Non dicas "dat deus aurum;"
Dat deus omne bonum, sed non per cornua taurum.


cornu horn
laboro work, work hard, labor
taurus bull

Non hominis mores cito noscimus interiores;
Hinc laudis flores cito non tribuat vel honores.


citus swift, quick; cito: quickly
interior inner, interior, intimate

Vincere si quaeris Venerem, fugiens superabis;
Instans victus eris - Venerem fugiendo fugabis.


fugo chase, put to flight, rout
insto press hard, pursue, approach
supero overcome, conquer, outdo

No comments:

Post a Comment

(Comments are Google account only, but feel free to contact me directly at laura-gibbs@ou.edu if you do not have a Google account.)