As part of preparing for the distich project this summer, I thought I would create some posts here with 10 distichs about a given topic. I'm starting with AMOR, love. My favorite is this one by Jan Kochanowski that I've put at the top of the list:
Morbus amor gravis est: ego quamvis non amo, Fauste,
Sed quia amavi olim, nunc quoque discrucior.
(Kochanowski)
Cura placens, praedulce malum, tristisque voluptas;
Heu vesana furens pectora caecat amor.
(Andrelinus)
Paupertas me saeva domat, dirusque Cupido;
Sed toleranda fames, non tolerandus amor.
(Claudianus)
Omnia vincit amor. - Labor improbus omnia vincit.
Ergo laborare hoc unum et amare sonant?
(Stradling)
Si nil sperabis, discrimina nulla timebis;
Qualis amor fuerit, talis et ipse timor.
(Verinus)
Quam felix et quanta foret res publica, cives,
Si cunctos unus conciliasset amor?
(Verinus)
Numquam vera fuit caritas, quae desinit esse;
Nam nullus veri finis amoris erit.
(Verinus)
Mistica sunt vas, thus, ignis; sed vase notatur
Mens pia, thure preces, igne supernus amor.
(Florilegium Gottingense)
Haec duo non animum possunt intrare sub unum:
vanus amor mundi, verus amorque Dei.
(Wegeler)
Taurus, Olor, Satyrusque ob amorem, et Iupiter Aurum est,
Europes, Ledes, Antiopes, Danaes.
(Thomas More)