As part of preparing for the distich project this summer, I thought I would create some posts here with 10 distichs about a given topic. I'm starting with TEMPUS, time. My favorite is this one by Thomas More that I've put at the top of the list:
Fleres, si scires unum tua tempora mensem;
Rides, cum non sit forsitan una dies.
(Thomas More)
Nil melius laetam quam semper ducere vitam;
Ultima sed multum tempora fellis habent.
(Wegeler)
Praeteritas nullus revocabit temporis horas:
Desidia an quicquam foedius esse potest?
(Verinus)
Quid cumulas aurum? Solum conceditur usus;
Tempora labuntur, dum cumulantur opes.
(Verinus)
Temporibus duris veri noscuntur amici;
Ah, fidos paucos experiere tibi.
(Verinus)
Res est una, tuam possis quam dicere: tempus;
Utere: dum cessas, desinit esse tuum.
(Oudin)
Utere temporibus: volat irrevocabile tempus
Atque stude, quia non quae fuit hora redit.
(Moker)
Frigore torpemus, nos aestus ad otia ducit,
Et sic desidibus tempus utrumque nocet.
(Florilegium Gottingense)
Cum fueris felix, multos numerabis amicos;
Tempora si fuerint nubila, solus eris.
(Florilegium Gottingense)
Disce, puer, dum tempus habes, ne tempora perdas;
Tempora praetereunt more fluentis aquae.
(Florilegium Gottingense)